ESCHATOCOLLION

ESCHATOCOLLION
ESCHATOCOLLION
apud Mart. l. 2. epigr. 6. v. 2. cuius Epigraphe ad severum.
Lectis vix tibi paginis duabus
Spectas ἐσχατοκωλικὸν Severe,
Graeca vox est, et significat extremam schedam, ultimo nempe loco glutinatam; quam alibi idem Poeta dixit summam schedam, l. 4. Epigr, 91. cuius epigraphe ad librum.
Ohe iam satis est, ohe libelle,
Iam pervenimus usque ad umbilicos
Tu procedere adhuc, et ire quaeris,
Nec summa potes in scheda teneri.
Post extremam nempe schedam, nulla amplius scheda est, sed libelli integumentum, et umbilici. Ei opponitur πρωτέκολλον: de qua utraque voce, ut et tota Vett. Re Chartatia, vide Salmas. ad Flav. Vopisc. in Firmo.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • PAPYRUS — a charta differt: materies namque fuit, ex qua charta, quod circa Alexandri M. aetatem primum repertum quibusdam, fieret. Necilli chartae datum nomen, nisi cum Epistolis salutatricibus inserviret. Est enim χάρτης Graecum a χαίρειν, gaudere,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PROTOCOLLUM — Graece Πρωτόκολλον, tum in chartae scapis, tum in libris compactis, dicebatur olim prima scheda, quae primô locô glutinata erat, a Graeco, κόλλη, gluten. Notissima sunt de chartis Iustiniani verba, Novellâ. 45. quâ constituit, ne Tabelliones in… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”